Excerpt from Quaestiones Juvenalianae: Commentatio Philologica Quam Consensu Et Auctoritate Amplissimi Philosophorum Ordinis in Alma Litterarum Academia Regia Monasteriensi Ad Summos in Philosophia Honores Rite Impetrandos
Ad investigandos primi post Cbr. N. Sacculi mores Romanorum ingentem nobis suppeditat materiam Iuvenalis. Nam nullam fere rem, sive privatas Spectas, sive publicas, non tangit, quamquam malitiose plerumque et venenatis verbis. Neque strictim adum bravisse lineamenta satis habet; sed, ut est subtilis hominum iudex, accuratam vitiorum, nequitiarum, scelerum, rarius virtutum ima ginemdepingit. Per divitum aedes circumducimur legentes et famelicorum tabernas; mcx in rauco circo versamur, mox in templis lascivia temeratis; feminas inter pectinem speculumque occupatas visitamus et nobiles in deverticulo calido temulentos; nihil denique, quidquid tum in se admittebat perditissimus quisque, celamur. Et pinguissimis coloribus uti poetam, quicunque saturas eius vel cursim perlegerit, facile videbit. Itaque ex omnibus par tibas instam illins temporis effigiem ex Iuvenale exprimere non possumus; neque miram, quod temere ei habere fidem viri in antiquitatibus Romanorum versautes dubitant: neglegi propter ubertatem materino nequit, auctor tamen plerisque videtur esse parum idoneus.1 De magno igitur flumine sumpturi, ne limo turbatam hauriamus aquam, metuimus. Quare baud supervaoaneum esse cpinor industrie et diligenter instituere de Iuvenalis fide et auctoritate quaestionem. Quam hoc libello ad certum finem me perducturum esse non spero (unde ingenium par materiae?'
About the Publisher
Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com
This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.