Philosophiae Naturalis Principia Mathematica by Sir Isaac Newton

Philosophiae Naturalis Principia Mathematica by Sir Isaac Newton

by Sir Isaac Newton
Philosophiae Naturalis Principia Mathematica by Sir Isaac Newton

Philosophiae Naturalis Principia Mathematica by Sir Isaac Newton

by Sir Isaac Newton

eBook

$2.99 

Available on Compatible NOOK Devices and the free NOOK Apps.
WANT A NOOK?  Explore Now

Related collections and offers

LEND ME® See Details

Overview

Cum Veteres Mechanicam (uti Author est Pappus) in verum Naturalium investigatione maximi fecerint, & recentiores, missis formis substantialibus & qualitatibus occultis, Ph�nomena Natur� ad leges Mathematicas revocare aggressi sint: Visum est in hoc Tractatu Mathesin excolere quatenus ea ad Philosophiam spectat. Mechanicam vero duplicem Veteres constituerunt: Rationalem qu� per Demonstrationes accurate procedit, & Practicam. Ad practicam spectant Artes omnes Manuales, a quibus utiq; Mechanica nomen mutuata est. Cum autem Artifices parum accurate operari soleant, fit ut Mechanica omnis a Geometria ita distinguatur, ut quicquid accuratum sit ad Geometriam referatur, quicquid minus accuratum ad Mechanicam. Attamen errores non sunt Artis sed Artificum. Qui minus accurate operatur, imperfectior est Mechanicus, & si quis accuratissime operari posset, hic foret Mechanicus omnium perfectissimus. Nam & Linearum rectarum & Circulorum descriptiones in quibus Geometria fundatur, ad Mechanicam pertinent. Has lineas describere Geometria non docet sed postulat. Postulat enim ut Tyro easdem accurate describere prius didicerit quam limen attingat Geometri�; dein, quomodo per has operationes Problemata solvantur, docet. Rectas & circulos describere Problemata sunt sed non Geometrica. Ex Mechanica postulatur horum solutio, in Geometria docetur solutorum usus. Ac gloriatur Geometria quod tam paucis principiis aliunde petitis tam multa pr�stet. Fundatur igitur Geometria in praxi Mechanica, & nihil aliud est quam Mechanic� universalis pars illa qu� artem mensurandi accurate proponit ac demonstrat. Cum autem artes Manuales in corporibus movendis pr�cipue versentur, fit ut Geometria ad magnitudinem, Mechanica ad motum vulgo reseratur. Quo sensu Mechanica rationalis erit Scientia Motuum qui ex viribus quibuscunq; resultant, & virium qu� ad motus quoscunq; requiruntur, accurate proposita ac demonstrata. Pars h�c Mechanic� a Veteribus in Potentiis quinque ad artes manuales spectantibus exculta fuit, qui Gravitatem (cum potentia manualis non sit) vix aliter quam in ponderibus per potentias illas movendis considerarunt. Nos autem non Artibus sed Philosophi� consulentes, deq; potentiis non manualibus sed naturalibus scribentes, ea maxime tractamus qu� ad Gravitatem, levitatem, vim Elasticam, resistentiam Fluidorum & ejusmodi vires seu attractivas seu impulsivas spectant: Et ea propter h�c nostra tanquam Philosophi� principia Mathematica proponimus. Omnis enim Philosophi� difficultas in eo versari videtur, ut a Ph�nomenis motuum investigemus vires Natur�, deinde ab his viribus demonstremus ph�nomena reliqua. Et hac spectant Propositiones generales quas Libro primo & secundo pertractavimus. In Libro autem tertio exemplum hujus rei proposuimus per explicationem Systematis mundani. Ibi enim, ex ph�nomenis c�lestibus, per Propositiones in Libris prioribus Mathematice demonstratas, derivantur vires gravitatis quibus corpora ad Solem & Planetas singulos tendunt. Deinde ex his viribus per Propositiones etiam Mathematicas deducuntur motus Planetarum, Cometarum, Lun� & Maris. Utinam c�tera Natur� ph�nomena ex principiis Mechanicis eodem argumentandi genere derivare liceret. Nam multa me movent ut nonnihil suspicer ea omnia ex viribus quibusdam pendere posse, quibus corporum particul� per causas nondum cognitas vel in se mutuo impelluntur & secundum figuras regulares coh�rent, vel ab invicem fugantur & recedunt: quibus viribus ignotis, Philosophi hactenus Naturam frustra tentarunt. Spero autem quod vel huic Philosophandi modo, vel veriori alicui, Principia hic posita lucem aliquam pr�bebunt.

Product Details

BN ID: 2940149814220
Publisher: aqeel aslam
Publication date: 06/29/2014
Sold by: Barnes & Noble
Format: eBook
File size: 408 KB
Language: Latin
From the B&N Reads Blog

Customer Reviews